Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem damnauerat, ad speculanda acta sua uenisset, non solum eum inde non summouit, sed insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer
et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab integerrimo uiro in exilium missum.