Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta ueniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur refellique inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in

hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, aerario uestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto eo malignitatis uentum, ut de mea innocentia quaerendum sit: nam cum Africam totam potestati uestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae auarum reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus senatus conprobauit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare uideretur, aperire non auderent, priuatus claues poposcit patefactoque aerario legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a se esse seruatas.