Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

L. uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni uoluit.

L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.

C. autem Duellius, qui primus naualem triumphum ex Poenis retulit, quotienscumque publice epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, insignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando.