Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et
ingeniosorum ciuium et amplissimorum prouentu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem uitam exegit, ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat.Animaduerto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse reuocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseuerauero, aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est enim narrare qui inlustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex parte nouando sibi indulserint.