Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parua mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni
potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxit, Numantino uero Rhoetogeni ad consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes ciues nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.