Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus

miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum uetustam eius urbis gloriam inuictamque ad id tempus publicam uirtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus saluus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae postquam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, uitae meae, sed melius et † athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideo, et fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque uultu expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.

Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parua mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni

potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.

Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxit, Numantino uero Rhoetogeni ad consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes ciues nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.