Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos ---. uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri essent? non expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi

ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.