Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem enim tempestate, certe aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, uiris puella lumen uirtutis praeferendo.

Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.

Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem

Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.

Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.

Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda.

Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, praeualidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.