Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola
negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum ima parte togae circumdedit sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.