Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer † paruulo peteretur, uagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt.

Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola

negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum ima parte togae circumdedit sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.