Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia
iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios referendos curauerunt. eos quoque graui nota adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, legati ab eo missi ad senatum de permutandis captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia et Romano sanguini fidem praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit hostem.Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque adiecisse satis erit. C. Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodum potestatem impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.
Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.
Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.