Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si uolentibus luxu perire non licet?'