Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo uasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo

argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.

M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si uolentibus luxu perire non licet?'