Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem e numero senatorum sustulit, quia in prouincia quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris eius Titi Flaminini. sed et censor et Cato, duplex seueritatis exemplum, eo magis illum notandum statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro facinore inquinauerat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine delectatos et regis Philippi supplices manus.
Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo uasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo
argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.