Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
His illud subnectam: moris est ab imperatore ducturo triumphum consules inuitari ad cenam, deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo die, quo ille triumpharit, maioris in eodem conuiuio sit imperii.
Verum quamuis quis praeclaras res maximeque utiles rei publicae ciuili bello gessisset, imperator tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae supplicationes decretae sunt, neque aut ouans aut curru triumphauit, quia, ut necessariae istae, ita lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote non externo, sed domestico partae cruore. itaque et Nasica Ti. Gracchum et † G. Metellus Opimi factiones maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega suo cum omnibus seditionis copiis † extinctoque tum
moderatum prae se ferens gaudium in urbem reuertit. Gaius etiam Antonius Catilinae uictor abstersos gladios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius hauserant quidem auidi ciuilem sanguinem, sed non protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. iam L. Sulla, qui plurima bella ciuilia confecit, cuius crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum consummata atque constructa potentia sua triumphum duceret, ut Graeciae et Asiae multas urbes, ita ciuium Romanorum nullum oppidum uexit.Piget taedetque per uulnera rei publicae ulterius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte lacrimante. ceterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob ciues seruatos corona danda est, qua postes Augustae domus sempiterna gloria triumphant.