Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quid facias Cn. Fuluio Flacco, qui tam expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit, nimirum † non plura praecerpens quam acciderunt?— nam ut urbem intrauit, continuo quaestione publica adflictus exilio multatus est,—ut, si quid religionis insolentia commisisset, poena expiaret.
Sapientiores igitur Q. Fuluius, qui Capua capta, et L. Opimius, qui Fregellanis ad deditionem conpulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt, uterque editis operibus magnificus, sed neuter petitae rei compos non quidem inuidia patrum conscriptorum, cui numquam aditum in curiam esse uoluerunt, sed summa diligentia obseruandi iuris, quo cautum erat ut pro aucto imperio, non pro reciperatis quae populi Romani fuissent triumphus decerneretur: tantum enim interest adicias aliquid an detractum restituas, quantum distat beneficii initium ab iniuriae fine.
Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum est, ut P. Scipioni ob reciperatas Hispanias, M. Marcello ob captas Syracusas triumphus non
decerneretur, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu. probentur nunc cuiuslibet gloriae cupidi, qui ex desertis montibus myoparonumque piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos festinabunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio abrupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae, triumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus uiris? Scipioni et Marcello, quorum ipsa nomina instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae gestantes, etsi coronatos intueri senatus cupiebat, iustiori tamen reseruandos laureae putauit.