Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Sicilia bellum aduersus fugitiuos gereret et C. Titius equitum praefectus fugitiuorum multitudine hostium circumuentus arma iis tradidisset, his praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia per omne tempus militiae adesse. interdixit etiam ei conuictum hominum usumque balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis equis in funditorum alas transcripsit. magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore uindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupiditate uitae adducti cruce dignissimis fugitiuis tropaea de se statuere concesserant libertatique suae seruili manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, amarum lucis usum experirentur mortemque, quam effeminate timuerant, uiriliter optarent.
Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui,
cum apud Contrebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem e uestigio iussit, non quod speraret ab his amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate conpressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas.In eadem prouincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus deposita clementia seueriore uti seueritate coegit: omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad hostes transfugerant captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes metum defectionis reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent documento fuerunt.