Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium
consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.