Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis, uerum ab uniuerso senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum
patribus conscriptis non placuit, quia duces a populo, non a militibus creari solerent. quo tempore tam † iniusto, tam graui propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam quidem ad statum totius ciuitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum meritum ualentius militari disciplina fuit.Succurrebat enim illis quam animosa seueritate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neue quis eorum intra castra tenderet, neue locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, neue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt.
Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod
expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet.Age, quam grauiter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt.
Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo.
Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue, cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in
ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.Leniter hoc patres conscripti, si Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis uiolentiam intueri uelimus, a quo duces bella prauo consilio gerentes, etiam si prospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male commiserant ipsorum culpae inputante.
Clearchus uero Lacedaemoniorum dux egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae acceptum ferre dubitassent. idque a duce praecipi non mirabantur maternarum blanditiarum memores, quibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut uiui cum armis in conspectum earum uenirent aut mortui in armis referrentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo
Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse tantum modo satis est, cum propriis multoque uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat.