Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nam posterior Africanus euerso Punico imperio exterarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit,

8

et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines elephantis proterendos substrauit, utilissimo quidem exemplo, si tamen acta excellentissimorum uirorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione permittitur: aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indiget, quia uires armis constant, quae ubi a recto tenore desciuerint, oppressura sunt, nisi opprimantur.