Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago auitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intrauit, edixit ut omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, auferrentur ac summouerentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina uacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, seruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.
Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum
in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed totam continuo in suum statum redegit: protinus namque lixas e castris submouit cibumque coctum uenalem proponi uetuit: in agmine neminem militum ministerio seruorum iumentorumque, ut arma sua et alimenta ipsi ferrent, uti passus est: castrorum subinde locum mutauit: eadem, tamquam Iugurtha semper adesset, uallo fossaque aptissime cinxit. quid ergo restituta continentia, quid repetita industria profecit? crebras scilicet uictorias et multa tropaea peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso imperatore Romano militi uidere non contigerat.Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, qui necessitudinum perruptis uinculis ultionem uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul eo bello, quod in Sicilia cum fugitiuis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam arcem amiserat, prouincia iussit decedere.
C. Cotta consul P. Aurelium filium Pecuniolam sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus praefecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites
fungi coegit, quod eius culpa agger incensus, paene castra erant capta.Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium fratrem consortem legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu mouit. † non digna exempla tam breuiter, nisi maioribus urguerer, referrentur: quid enim tam difficile factu quam copulatae societati generis et imaginum deformem in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae ueteris propinquitatis serie cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere aut censorium supercilium aduersus fraternam caritatem destringere?
Dentur haec singula quamuis claris ciuitatibus, abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae uidebuntur:
8
at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures habet, ne turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi
officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, quia animaduerto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, Postumi Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.