Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex conparatione turpius appareat, dedecus subnectam: Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad quaestum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae.
Nam Persarum admodum probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant quam septimum annum inplessent, quo paruulorum amissionem aequiore animo sustinerent.
Ne Numidiae quidem reges uituperandi, qui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum esse conuenit.
Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum Romani imperii, salutari perseuerantia ad hoc tempus sincerum et incolume seruatum, militaris disciplinae tenacissimum uinculum, in cuius sinu ac tutela serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit.
P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago auitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intrauit, edixit ut omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, auferrentur ac summouerentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina uacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, seruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.