Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Thraciae uero illa natio merito sibi sapientiae laudem uindicauerit, quae natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae habitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo uitae, quae multa et facere et pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur.
Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere maerorem uelint.
Verum quid ego fortissimos hoc in genere prudentiae uiros laudem? respiciantur Indorum
feminae, quae, cum more patrio conplures eidem nuptae esse soleant, mortuo marito in certamen iudiciumque ueniunt, quam ex his maxime dilexerit. uictrix gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae se ferentibus uultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur: superatae cum tristitia et maerore in uita remanent. protrahe in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam fidem, iunge animosam Thraciae † potentiam sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis callide quaesitam rationem, Indico tamen rogo nihil eorum praeferes, quem uxoria pietas in modum genialis tori propinquae mortis secura conscendit.