Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Auara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utrorumque populorum animi praesentia, quod et patriae incolumitatem fortiter tueri et fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur.
Thraciae uero illa natio merito sibi sapientiae laudem uindicauerit, quae natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae habitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium animalium dulcedo uitae, quae multa et facere et pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur.
Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius stultum proicere maerorem uelint.