Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ius ciuile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, uulgauit ac fastos paene toto foro exposuit. qui, cum ad uisendum aegrum collegam suum ueniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui uindex consedit.
Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleuerunt.
Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam uetiti in aede Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseuerantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos
pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumuentae temulentiae causam habet.