Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae quisquam prius aspexit quam a. M'. Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Baebio Tamphilo consulibus ipse dedicauerat compos uoti factus rege Antiocho apud Thermopylas superato.
Ius ciuile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, uulgauit ac fastos paene toto foro exposuit. qui, cum ad uisendum aegrum collegam suum ueniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris pariter atque contemptus sui uindex consedit.
Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium matronarum patefacto scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleuerunt.