Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima maiorum instituta transgrediar, antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam ueniebat, ambiguae laudis ciuem existimans, qui debitis rei publicae officiis non sua sponte, sed iussus fungeretur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur.

Illud quoque memoria repetendum est, quod tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante ualuas autem positis subselliis decreta patrum attentissima

cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent. itaque ueteribus senatus consultis C littera subscribi solebat, eaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, quamuis pro commodis plebis excubabant inque imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis patiebantur, quo talium rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior.