Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Magistratus uero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae grauitatis indicia illud quoque magna cum perseuerantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi latine responsa darent. quin etiam ipsos linguae uolubilitate, qua plurimum ualent, excussa per interpretem loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis honos per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum imperii pondus et auctoritatem donari.
Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem tropaeis, uictor deuictae gentis facundia politiorem fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque
ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat. quem honorem non inmerito cepit, quoniam summam uim Romanae eloquentiae adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas municipium, siue litterarum gloriosissimum contemptorem siue abundantissimum fontem intueri uelis.