Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisse, uniuersi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.

Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa uirtutis, animique procedente tempore ad summum gloriae cumulum peruenturi certo cum indolis experimento datos gustus referam.

Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset. praecucurrit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse

patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit.