Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.

Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.