Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit.

C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum praesertim ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset.