Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, inter ceteras necessitudines nonne apparet consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato loco nudare se nefas esse credebatur.
Conuiuium etiam sollemne maiores
instituerunt idque caristia appellauerunt, cui praeter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter necessarias personas querella esset orta, apud sacra mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus concordiae adhibitis tolleretur.Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. quocirca iuuenes senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad curiam deducebant adfixique ualuis expectabant, donec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem uoluntaria statione et corpora et animos ad publica officia inpigre sustinenda roborabant breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant.
Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum aduentum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet cenae quoque tempore quam parco et quam modesto sermone his praesentibus soliti sint uti.