Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni --- exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset, uomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret.
Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti † officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento
temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeuiens extinguere ualuit!Non inuitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae uocantur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum inuenire posset, cum omnino nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox est, inuenturum equum, sed ut eo proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide reuerteretur, incidit in regem Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cauillandos dementis animi iusta supplicia pependit.