Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo propitia donauit. Echecles Samius athleta mutus, cum ei uictoriae, quam adeptus erat, titulus et praemium eriperetur, indignatione accensus uocalis euasit.

Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri origo admirabilis fuit, quod in funere matris suae utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes consistere coegit nouumque spectaculum patriae praebuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato functa peperit, alter ante elatus quam natus est.