Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus
Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.
Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bithyniae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.
8
Mitridatis uero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio deuicti fuit.
8
Ne illius quidem paruae admirationis Strabonis oculi, quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur.
8
Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod
Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum inuenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent.8
Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem peruenisset, natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.
Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam et tam aequalem fortunae pariter atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet?