Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus

Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.

Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.

Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bithyniae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.

8