Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.
Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt.
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.