Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominandus, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci uultu et concitato equo in se

impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.

Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' diuinitus missae uocis miraculum est.