Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione publici parricidii nominandus, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci uultu et concitato equo in se
impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' diuinitus missae uocis miraculum est.
Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata
cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.