Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admirationem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius cernimus, collocauerunt.

Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.

Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum Veientibus et Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio

superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadauera exhibuere.