Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi
sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit.L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse super rogum constitit.
Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.
Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, et acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.