Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata
cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua in uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione et L. Bestia, iterum M. Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.
Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi
sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit.L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse super rogum constitit.
Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.