Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse
laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine ---aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis
crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos supplicem sacrificio expiauerat.Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes enatam uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.