Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.
Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse
laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine ---aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.