Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Proximum somnium etsi paulo est longius,
propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.
Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt.
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.