Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse kako\n dai/mona. perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc
accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum temporis intercessit.Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii Rufi equitis Romani somnium certo euentu admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis ederetur, inter quietem retiari se manu confodi uidit idque postero die in spectaculo consessoribus narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem uidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere uoluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, traiectum gladio Haterium interemit.
Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et uotis suis conuenientem imaginem existimauitque missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem
iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu primo uestigia nullam in partem deflexis secutus oculis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obuium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam id esset monstri et quid portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.
Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse
laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine ---aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis
crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos supplicem sacrificio expiauerat.Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes enatam uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.
Intra priuatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibidem deorum omnium lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuuene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum
esse fatum solutumque uinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.
At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut animo praesumpserat, uictor.
Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.
Proximum somnium etsi paulo est longius,
propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.
Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt.
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur, triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se
credidit. neque eam opinio decepit: pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae aduehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus erat, dispulit.Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admirationem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius cernimus, collocauerunt.
Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.
Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum Veientibus et Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio
superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem digesta numero cadauera exhibuere.Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Romanorum adiuuit, nonne memoria celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque uiribus Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Luscinus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis unum in locum utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum uictoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero die cum consul inter honorandos,
quorum strenua opera fuerat usus, uallarem coronam ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa, nec inueniretur qui id praemium peteret, cognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus magna cum animorum laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.Referam nunc quod suo saeculo cognitum manauit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem suam altero transitu significasse. nec me praeterit de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores uindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac uera non refugisse.