Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Ac ne illud quidem inuoluendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum in uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo in somnum profuso per loca deserta et inuias regiones uaganti sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus putauit obuium factum, interrogantem eum quid ita tam tristi uultu incerto itinere ferretur.
audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii Gracchi fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato non periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.