Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?
Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum confectum uulneribus in suo sinu iacentem, somnique
atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. † non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo impendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos,
cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.