Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Midae uero, cuius imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula uili deorum munere donata onustis auro atque argento gazis pensauit.
Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dormientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore
redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae instillasse uidentur alimenta.