Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non † consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis adferre possunt.
In exercitu Xerxis, quem † aduersus prouinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibus, terram pedestri ---et fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus.
Eidem montem Athon uix tandem transgresso,
priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, ---ante de Leonida et † a caesare Spartanis abunde monitum.